monumenta.ch > Horatius > bnf7973.61 > 16 > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 11
Sed quid est quod sequitur, Mons Sina a facie Dei Israel? An subaudiendum est, distillavit: ut quod vocavit coelorum nomine, hoc voluerit intelligi nomine etiam montis Sina; sicut diximus eos vocari montes, qui vocati sunt coeli? Nec in isto sensu movere debet quod ait, mons; non, montes; cum ibi dicti sint, coeli; non, coelum: quia et in alio psalmo cum dictum esset, Coeli enarrant gloriam Dei; more Scripturae eumdem sensum verbis aliis repetentis subsequenter dictum est, Et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Prius dixit, coeli; non coelum; et tamen postea non, firmamenta; sed, firmamentum. Vocavit enim Deus firmamentum, coelum , sicut in Genesi scriptum est. Ita ergo coeli et coelum, montes et mons, non aliud, sed hoc ipsum: sicut Ecclesiae multae et una Ecclesia, non aliud, sed hoc ipsum. Cur ergo, mons Sina qui in servitutem generat , sicut dicit Apostolus? An forte Lex ipsa intelligenda est in monte Sina, quam distillaverunt coeli a facie Dei, ut terra moveretur? et ipse est terrae motus, cum conturbantur homines, quia Legem implere non possunt? Quod si ita est, haec est et pluvia voluntaria, de qua consequenter dicit, Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae; quia non fecit sic ulli genti, et iudicia sua non manifestavit eis . Segregavit itaque pluviam hanc voluntariam Deus haereditati suae, quod Legem dedit. Et infirmata est: vel ipsa Lex, vel ipsa haereditas. Lex infirmata sic accipi potest, eo quod non impleretur: non quod ipsa infirma sit, sed quod infirmos facit minando poenam, nec adiuvando per gratiam. Nam et Apostolus ipso verbo usus est, ubi ait, Quod enim impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per carnem; significare volens quia per spiritum impletur: tamen ipsam dixit infirmari, cum ab infirmis non possit impleri. Infirmata vero ipsa haereditas, id est ipse populus, data sibi Lege, sine ulla ambiguitate intelligitur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum. Quod autem sequitur, Tu vero perfecisti eam, ad Legem ita refertur, quia secundum illud perfecta, id est impleta est; quod Dominus in Evangelio dicit: Non veni Legem solvere, sed implere . Unde et Apostolus qui dixerat Legem infirmatam esse per carnem, quia caro non implet quod per spiritum impletur, id est per gratiam spiritualem; ipse item dicit: Ut iustitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum . Hoc est ergo, Tu vero perfecisti eam; quia plenitudo Legis est charitas ; et charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis: hoc est, Tu vero perfecisti eam, si Legem perfecisse intelligatur; si vero haereditatem, facilior est intellectus. Si enim propter hoc dicta est haereditas Dei infirmata, id est populus Dei infirmatus data Lege, quia Lex subintravit, ut abundaret delictum: ergo et quod sequitur, Tu vero perfecisti eam, ex illo intelligitur quod etiam in Apostolo sequitur, Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia . Namque abundante delicto, multiplicatae sunt infirmitates eorum; et postea acceleraverunt : quia ingemuerunt, et invocaverunt, ut ipso adiuvante impleretur quod ipso iubente non implebatur.